라틴어 문장 검색

nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiae aut Iovis templum aut oppidum tenet, reliquum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et saxorum ad manum silvestrisque materiae tantum erat, ut vel murus obici turresque excitari potuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 80:1)
C. Licinio collegae suo fore curae se absente, ut si qua parari mittique ad id bellum opus sit, parentur mittanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 225:1)
hunc exercitum ad collegam primo quoque tempore mittere in Macedoniam iussus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 251:1)
quae ad bellum opus sunt et senatus decrevit et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, vir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 260:1)
eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 9:2)
et quod militum Corcyrae, Brundisi, ad mare superum aut in agro Larinati esset - omnibus his locis dispositus exercitus fuerat, cum quo, si res posceret, C. Licinius collegae ferret opem - ,hos omnes milites dimitti placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 24:1)
A. Postumius Luscus, C. Claudius, ambo illi censorii, Q. Fabius Labeo, Q. Marcius Philippus, C. Licinius Crassus, collega in consulatu Pauli, tum prorogato imperio provinciam Galliam habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 184:1)
sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iam erant ungulae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2132)
tamquam si claudus sim, cum fustist ambulandum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 436)
id virtute huius collegae meaque comitate factumst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 22)
num male relata est gratia, ut collegam collaudavi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 212)
pervigilat noctes totas, tum autem interdius quasi claudus sutor domi sedet totos dies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 128)
De istac re argutus es, ut par pari respondeas, ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 495)
Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam, apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 2125)
quia, quamquam paratus in imparatos Clodius, ipse Clodius tamen mulier inciderat in viros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION