라틴어 문장 검색

Vel etiam pridie, cum multum alium ederit, uomat, posteroque die mali Punici tenues radiculas colligat, quantum manu comprehendet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 1:4)
Idemque aquae quoque frigidae perfusio efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:2)
Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamuis pleraque ex his sanguinem supprimunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 31:5)
sed, si semel ad ea decurritur, is potius, quae mitius idem efficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 31:6)
Ex his autem colligi potest, id quoque, quod alia parte dependens alia inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam an fibulam postulet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 35:3)
Si medicamentum aliquis mauult, idem efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:3)
sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:5)
Atque emplastra quoque et malagmata idem efficiunt, quae supra explicui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 31:2)
Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, spatia, noxae:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 39:2)
Vtrum autem aliquod horum sanabile sit, an non sit, experimento facile colligitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 71:1)
Protinus autem orta lippitudine quaedam notae sunt, ex quibus quid euenturum sit colligere possumus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 1:4)
continereque in lectulo se, donec omnis calor, qui conceptus est, finiatur desinatque sudor, qui necessario in capite collectus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 24:3)
idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit et continuati fletus et ictus parum bene curati.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 34:2)
satisque est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 3:7)
Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque isdem, quae in uolneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION