라틴어 문장 검색

Rebus enim me non trado, sed commodo, nec consector perdendi temporis causas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 62 1:3)
Aliquando tamen, etiam si certa mors instabit et destinatum sibi supplicium sciet, non commodabit poenae suae manum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 8:1)
sibi commodaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 8:2)
Si longus est, habet intercapedinem, dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse est, ut exurgit, et desinat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 17:9)
" Quamvis iniuriae praeponderent, tamen beneficiis donetur, quod ex iniuria superest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 4:2)
Multum enim interest, donaveris an succurreris, servaverit illum tua liberalitas an instruxerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 14:2)
divitias aliquis ad summum bonum admittet, alius illas dicet malo vitae humanae repertas, nihil esse eo locupletius, cui quod donet fortuna non invenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 31:3)
Numerare docet me et avaritiae commodat digitos potius quam doceat nihil ad rem pertinere istas conputationes, non esse feliciorem, cuius patrimonium tabularios lassat, immo quam supervacua possideat, qui infelicissimus futurus est, si quantum habeat per se conputare cogetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 10:2)
Non de ea philosophia loquor, quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem donavit voluptati, sed de illa, quae nullum bonum putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae muneribus deleniri potest, cuius hoc pretium est, non posse pretio capi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 35:1)
Hoc quoque imperet sibi animus, ubi utilitas suorum exigit, nec tantum, si vult mori, sed si coepit, intermittat et suis se commodet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 3:7)
Hoc verbum cum Latini grammatici civitate donaverint, ego damnandum non puto, puto in civitatem suam redigendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 4:5)
Multi, inquam, sunt, Lucili, qui non donant, sed proiciunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 8:6)
Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat quidem operam, ut in hac statione qua positus est, honeste se atque industrie gerat, ceterum nihil horum, quae circa sunt, suum , sed ut commodatis utitur, peregrinus et properans.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 18:6)
Tu summum bonum, voluptatem, infantiae donas, ut inde incipiat nascens, quo consummatus homo pervenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 7:4)
'" Sed Clotho ego mehercules inquit pusillum temporis adicere illi volebam, dum hos pauculos, qui supersunt, civitate donaret (constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos videre) sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION