라틴어 문장 검색

Non sic Libycis syrtibus aequor furit alternos volvere fluctus, non Euxini turget ab imis commota vadis unda nivali vicina polo, ubi caeruleis immunis aquis lucida versat plaustra Bootes, ut praecipites regum casus Fortuna rotat.
(세네카, 아가멤논 2:4)
saepe commotae sonuere parmae tacitumque murmur percussit aures, ut fremuit male subdolo parens Pyrrhus Vlixi.
(세네카, 아가멤논 11:16)
Quidam, ut expergiscantur, non feriendi, sed commovendi sunt ;
(세네카, 행복론, Liber V 137:1)
Alios alia causa excivit domibus suis ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 39:7)
Nimio otio ingenia natura infirma et muliebria et inopia verae iniuriae lascivientia his commoventur, quorum pars maior constat vitio interpretantis.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 55:1)
Commota enim semel et excussa mens ei servit quo impellitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 41:3)
ira vanis et extra causam obversantibus commovetur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 109:2)
itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 167:1)
Ibi unus ex iis equis, qui trahere regium currum albi solebant, abreptus vehementer commovit regem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 127:1)
quam ille leviter commovit et :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 133:3)
adsint ab imo Tartari fundo excitae Eumenides, ignem flammeae spargant comae, viperea saevae verbera incutiant manus, i nunc, superbe, caelitum sedes pete, humana temne.
(세네카, Hercules Furens 1:44)
commota tandem cum cadens latam sui duxit ruinam, protinus radios locus admisit omnis:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:16)
Oetaeus isto cinere defecit rogus, qui virus Herculeum bibit, piae sororis, impiae matris, facem ultricis Althaeae vides, reliquit istas invio plumas specu Harpyia, dum Zeten fugit, his adice pinnas sauciae Stymphalidos Lernaea passae spicula, sonuistis, arae, tripodas agnosco meos favente commotos dea.
(세네카, 메데아 12:20)
imminens Phoebea laurus tremuit et movit comam ac repente sancta fontis lympha Castalii stetit, incipit Letoa vates spargere horrentes comas et pati commota Phoebum;
(세네카, 오이디푸스 3:19)
In tempore ipso sorte Phoebea excitus Tiresia tremulo tardus accelerat genu comesque Manto luce viduatum trahens.
(세네카, 오이디푸스 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION