라틴어 문장 검색

neque ieiuno neque cenato uomendum est, neque mouenda aluus;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 2:2)
atque etiam, si per se mota est, conprimenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 2:3)
qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 3:2)
Ex tempestatibus aquilo tussim mouet, fauces exasperat, uentrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 10:1)
Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores mouet, aluum soluit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 11:1)
Item si marcet animus, si loqui et moueri piget, si corpus torpet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 3:1)
si circa frontem intentae uenae mouentur, si frequentes oscitationes;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 3:4)
Pessimum est, si ne leuatur quidem febris, sed aeque concitata continuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 6:1)
aut ubi raro quis et uehementer spirat, uenasque concitatas habet praecordiis duris et tumentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 24:2)
ubi uehementer uenae super ulcera mouentur, sanguinis profluuium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:7)
Quod suppurat, ab ea parte, quam adficit, dolorem inflammationemque concitat:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 34:3)
si cibi cupiditas est, si uenter medicamentis mouetur, si per se excernit mollia et figurata, si extenuatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 9:1)
et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem mouet, leuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 17:5)
Atque ex is quidem suppurationibus, quas pulmonum morbi concitarunt, fere senes moriuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 23:4)
Quacumque uero corporis parte membrum aliquod resolutum est, si neque mouetur et emacrescit, in pristinum habitum non reuertitur, eoque minus, quo uetustius id uitium est, et quo magis in corpore senili est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION