라틴어 문장 검색

nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse et dicat et sentiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 2:4)
quid est, pro deum hominumque fidem, in quo ego rei publicae plus hoc tempore prodesse possim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 1:1)
in quo si te multum natura adiuvaret, si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in his elaborasses, si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia didicisses, tamen esset magnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia consequi et memoria complecti et oratione expromere et voce ac viribus sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 3:5)
aut, si ne hoc quidem prodesse poterit, profecto nulla umquam medicina his tot incommodis reperietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 3:5)
Nam et negare ei quem unice diligerem cuique me carissimum esse sentirem, praesertim et iusta petenti et praeclara cupienti, durum admodum mihi videbatur, et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate consequi difficile esset sed etiam cogitatione complecti, vix arbitrabar esse eius qui vereretur reprehensionem doctorum atque prudentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 1:2)
id quod scis prodest nihil;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 4:3)
quod scis nihil prodest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 4:7)
Animadverti, Brute, saepe Catonem, avunculum tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos gravis ex philosophia tractare abhorrentis ab hoc usu forensi et publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam populo probabilia viderentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 3:1)
id quod scis prodest nihil;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장 2:6)
Neque enim tu is es quem nihil nisi ius civile delectet, et quoniam haec ita ad te scribuntur, ut etiam in aliorum manus sint ventura, detur opera, ut quam plurimum eis quos recta studia delectant prodesse possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 1:3)
serit arbores, quae alteri saeclo prosint, ut ait in Synephebis, quid spectans nisi etiam postera saecula ad se pertinere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:8)
sed tamen in vita occupata atque, ut Neoptolemi tum erat, militari pauca ipsa multum saepe prosunt et ferunt fructus, si non tantos quanti ex universa philosophia percipi possunt, tamen eos quibus aliqua ex parte interdum aut cupiditate aut aegritudine aut metu liberemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 2:1)
nec, si id ipsi minus consequi possumus, idcirco minus id ita faciendum esse sentimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 8:3)
quod est enim maius argumentum nihil eam prodesse, quam quosdam perfectos philosophos turpiter vivere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:5)
ne illa quidem firmissima consolatio est, quamquam et usitata est et saepe prodest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION