라틴어 문장 검색

reus, quia privatam surripuerit, negat esse sacrilegium sed furtum fatetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 150:5)
at privatum consilium causasque paucorum, ut frequenter accidit, calculorum purus sermo et dissimilis curae magis decuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 78:2)
si neque utique verum est, et habere alias hic damnatus contradicendi causas potest, vel quod legem conservandam putet, vel quod nolit accusatori debere beneficium, vel (quod ego maxime sequerer) ut innocentem se esse in tormentis pertendat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 129:7)
odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 236:2)
in senatu conservanda auctoritas, apud populum dignitas, in privatis modus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:3)
Post, ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장12)
Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 35장6)
Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Iugurthae parum cognita transuersos agat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장45)
Ita bonum publicum, uti in plerisque negotiis solet, privata gratia deuictum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장4)
Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 7:1)
Abduc illum a privata causa ad publicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:4)
Haec conservat artifex fragilitatem materiae vi sua vincens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 28:3)
iuncta est privata et publica utilitas, tam mehercules quam inseparabile est laudandum petendumque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 10:2)
sui amor est et permanendi conservandique se insita voluntas atque aspernatio dissolutionis, quia videtur multa nobis bona eripere et nos ex hac, cui adsuevimus, rerum copia educere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 15:4)
Talia sciat oportet, qui multa vult scire, non cogitare, quantum temporis tibi auferat mala valetudo, quantum occupatio publica, quantum occupatio privata, quantum occupatio cotidiana, quantum somnus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION