라틴어 문장 검색

finem dolendi etiam qui consilio non fecerat, tempore invenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 12:3)
Nulla res citius in odium venit quam dolor, qui recens consolatorem invenit et aliquos ad se adducit, inveteratus vero deridetur, nec inmerito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 13:4)
in aequo est moderate gaudere et moderate dolere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 29:3)
Quid est ergo quare indigner aut doleam, exiguo momento publica fata praecedo ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:6)
altera est inrationalis, haec mordetur, uritur, dolet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 27:3)
Ne extra rerum naturam vagari virtus nostra videatur, et tremet sapiens et dolebit et expallescet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 29:2)
Non magis hanc timet quam illam dolet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:4)
Quid est aliud, quod tibi eripi doleas?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 17:1)
Nemo potest valde dolere et diu;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 7:5)
omnium istorum prima verminatio vexat, impetus mora extinguitur et finis dolendi est optorpuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 9:2)
Ad opinionem dolemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:10)
In utroque finis dolendi est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 17:13)
Istum tu dices nec dolere?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 29:3)
Iste vero dolet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 29:4)
novitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est, doluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION