라틴어 문장 검색

at contra quae cumque molesta atque aspera constat, non aliquo sine materiae squalore repertast.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:9)
in quo iam genere in primis adamantina saxa prima acie constant ictus contemnere sueta et validi silices ac duri robora ferri aeraque quae claustris restantia vociferantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:16)
illa quidem debent e levibus atque rutundis esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:17)
sed quod amara vides eadem quae fluvida constant, sudor uti maris est, minime mirabile debet * * * nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis est, sed levibus admixta doloris corpora.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:22)
scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent, provolvi simul ut possint et laedere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:24)
etenim distantia cum sit formarum finita, necesse est quae similes sint esse infinitas aut summam materiai finitam constare, id quod non esse probavi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:2)
Illud in his obsignatum quoque rebus habere convenit et memori mandatum mente tenere, nil esse, in promptu quorum natura videtur, quod genere ex uno consistat principiorum, nec quicquam quod non permixto semine constet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:1)
haec igitur variis debent constare figuris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:8)
dissimiles igitur formae glomeramen in unum conveniunt et res permixto semine constant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:11)
Quin etiam passim nostris in versibus ipsis multa elementa vides multis communia verbis, cum tamen inter se versus ac verba necesse est confiteare alia ex aliis constare elementis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:12)
non quo multa parum communis littera currat aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem, sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:13)
ut merito ex aliis constare feratur humanum genus et fruges arbustaque laeta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:15)
sed ne forte putes animalia sola teneri legibus his, quaedam ratio res terminat omnis nam vel uti tota natura dissimiles sunt inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest dissimili constare figura principiorum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:22)
non quo multa parum simili sint praedita forma, sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:23)
quod si caeruleis constarent aequora ponti seminibus, nullo possent albescere pacto;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION