라틴어 문장 검색

At stellae (quas vocant) cadentes existimantur vulgo magis constare ex viscosa aliqua materia splendida et accensa, quam esse naturae igneae fortioris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:5)
Nihil enim reperitur apud nos sive tangibile sive spiritale, quod admotum igni non excipiat calorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 112:2)
At in animalibus magna reperitur diversitas caloris, tum in partibus ipsorum (alius est enim calor circa cor, alius in cerebro, alius circa externa), tum in accidentibus eorum, ut in exercitatione vehementi et febribus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 124:4)
Atque in animatis nullus reperitur dolor, nisi cum quodam sensu caloris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 134:4)
Fortissimus autem calor reperitur in pice et resina;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:11)
Tempus enim erit de iis tractandi, cum ventum fuerit ad latentes processus, et latentes schematismos, eorumque inventionem, prout reperiuntur in substantiis (quas vocant) seu naturis concretis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 191:2)
Jam vero proponendum est exemplum exclusionis sive rejectionis naturarum, quae per tabulas comparentiae reperiuntur non esse ex forma calidi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:1)
Naturam principialem vocamus eam, quae positiva reperitur in natura, nec causatur a natura praecedente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 210:2)
unde liquido constat, fieri a calore tumultum et perturbationem et motum acrem in partibus internis corporis, qui sensim vergit ad dissolutionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 219:13)
Nam hoc reperit industria, ut collocent ignem non subter sed supra, ut adurat minus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 235:3)
Nihil autem reperitur accessisse, praeter comminutionem partium vitri et aquae, et aeris insertionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:9)
Item instantiae conformes nobilissimae sunt frigora intensa in media (quam vocant) aeris regione, et ignes acerrimi qui saepe reperiuntur erumpentes ex locis subterraneis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 292:1)
ut irregularitas sive singularitas omnis reperiatur pendere ab aliqua forma communi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 295:8)
Hoc vero faciendum est cum severissimo delectu, ut constet fides.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:11)
vias et modos efficiendi res et opera, quae adhuc reperta sunt et notata, res esse plerunque pauperculas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 309:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION