라틴어 문장 검색

post remotos Caesetium et Marullum tribunos reperta sunt proximis comitiis complura suffragia consules eos declarantium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 3:1)
Brutus, quia reges eiecit, consul primus factus est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 3:5)
hic, quia consules eiecit, rex postremo factus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 3:6)
Fuerat animus coniuratis corpus occisi in Tiberim trahere, bona publicare, acta rescindere, sed metu Marci Antoni consulis et magistri equitum Lepidi destiterunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 82장 4:1)
laudationis loco consul Antonius per praeconem pronuntiauit senatus consultum, quo omnia simul ei diuina atque humana decreuerat, item ius iurandum, quo se cuncti pro salute unius astrinxerant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 2:4)
lectum pro rostris in forum magistratus et honoribus functi detulerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 3:1)
primus ex hac magistratum populi suffragio cepit C. Rufus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 1:2)
sed aduersante conatibus suis M. Antonio consule, quem uel praecipuum adiutorem sperauerat, ac ne publicum quidem et translatiuum ius ulla in re sibi sine pactione grauissimae mercedis impertiente, ad optimates se contulit, quibus eum inuisum sentiebat, maxime quod D. Brutum obsessum Mutinae prouincia a Caesare data et per senatum confirmata expellere armis niteretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 2:4)
hoc bello cum Hirtius in acie, Pansa paulo post ex uulnere perissent, rumor increbruit ambos opera eius occisos, ut Antonio fugato, re p. consulibus orbata solus uictores exercitus occuparet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 11장 1:1)
adicit his Aquilius Niger alterum e consulibus Hirtium in pugnae tumultu ab ipso interemptum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 11장 1:3)
remisit tamen hosti iudicato necessitudines amicosque omnes atque inter alios C. Sosium et T. Domitium tunc adhuc consules.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 2:1)
Magistratus atque honores et ante tempus et quosdam noui generis perpetuosque cepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 1:1)
secundum consulatum post nouem annos, tertium anno interiecto gessit, sequentis usque ad undecimum continuauit, multisque mox, cum deferrentur, recusatis duodecimum magno, id est septemdecim annorum, interuallo et rursus tertium decimum biennio post ultro petit, ut C. et Lucium filios amplissimo praeditus magistratu suo quemque tirocinio deduceret in forum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 2:1)
et Tedium Afrum consulem designatum, quia factum quoddam suum maligno sermone carpsisset, tantis conterruit minis, ut is se praecipitauerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 3:3)
ac rursus taedio diuturnae ualitudinis, cum etiam magistratibus ac senatu domum accitis rationarium imperii tradidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 28장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION