라틴어 문장 검색

quam iniquitatem condicionis subimus illa spe, iudicis animo te auditurum esse, posita contentione qua paulo ante egisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 424:1)
de Hispaniensibus exercitibus magna contentio fuit inter novos praetores et amicos absentium, Calpurnii Quinctiique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 463:1)
hac sedata contentione alia subinde C. Decimii praetoris morte exorta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 469:1)
Sicinius et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus - is quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione - petebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 470:2)
Censuram summa contentione petebant L. Valerius Flaccus P. et L. Scipiones Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 486:1)
nam ibi quoque et ex veteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciverat a concilio Achaico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 572:2)
nihil occulti esse in intestina discordia potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 73:1)
quotiens ego audientibus vobis detestatus exempla discordiarum fraternarum horrendos eventus eorum rettuli, qui se stirpemque suam domos regna funditus evertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 87:1)
neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a vecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 92:1)
Cornelii Dolabellae contentio inter C. Servilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumvirum navalem, quem ut inauguraret pontifex magistratu sese abdicare iubebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 505:2)
cum absentem Manlium tribuni plebis A. Licinius Nerva et C. Papirius Turdus in contionibus lacerarent rogationemque promulgarent, ne Manlius post idus Martias - prorogatae namque consulibus iam in annum provinciae erant - imperium retineret, uti causam extemplo dicere, cum abisset magistratu, posset, huic rogationi Q. Aelius collega intercessit magnisque contentionibus obtinuit ne perferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 59:1)
quibus magna contentione habitis propter multitudinem petentium creati L. Postumius Albinus et M. Popilius Laenas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 334:2)
item in Aetolia seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes auctoritate sua coerceri potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 16:2)
per idem tempus, quo haec agebantur, legati ex Aetolia Romam venerunt de discordiis seditionibusque suis, et Thessali legati nuntiantes quae in Macedonia gererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 39:1)
communiter ab utrisque petit abstinerent bello et oblivione praeteritorum discordias finirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION