라틴어 문장 검색

Oratus sis, inquit, Eustathi, ut haec quoque communicata nobiscum velis, quantum memoria repente incitata suffecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 3:2)
Capita locorum, ubi longa narratio est, dixisse sufficiet, ut quid unde natum sit lector inveniat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 7:1)
hic adgressos rescindere caelum dixisse contentus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:4)
Sed ubi vidit hoc leve nimisque puerile, dolorem auxit agrestium, ut impetus eorum sufficeret ad bellum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 2:2)
nec hoc contenta silvas petit accitis reliquis matribus in societatem furoris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:5)
Licet abunde ista sufficiant ad probationem moris antiqui quo ita loquendi usus fuit ut Achelous commune omnis aquae nomen haberetur, tamen his quoque etiam Euripidis nobilissimi tragoediarum scriptoris addetur auctoritas, quam idem Didymus grammaticus in his libris quos Τραγῳδουμένης λέζεως scripsit posuit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 11:1)
Sed praesenti operi docuisse nos sufficit falces aeneas Maronis exemplo Graeci auctoris inductas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 14:2)
Absoluta est, aestimo, et auctoribus idoneis adserta explanatio Virgiliani loci, quem litteratores vestri nec obscurum putant, contenti vel ipsi scire vel insinuare discipulis Palicum dei esse cuiusdam nomen.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 31:1)
Ea autem cuius figurae sint quisve eorum fecerit mentionem nemo quaerit, contenti scire cuiuscemodi esse pocula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 2:1)
sed ad fidem rei propositae relata sufficient.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 15:2)
Unum nunc exemplum proferam, quod ad probanda quae adsero paene sufficiet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 3:3)
Discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo Ictibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:4)
Placuit universis electio in reliqua suffecti:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:4)
Si me, Disarius inquit, aliquis ex plebe inperitorum de hac quaestione consuluisset, quia plebeia ingenia magis exemplis quam ratione capiuntur, ammonuisse illum contentus forem institutionis pecudum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:1)
Adeo constat quam facilis digestu sit uniformis alimonia, ut ei, vel cum infirma est natura, sufficiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION