라틴어 문장 검색

Post has a comitatu Petri nobis tam innumerabiles, sed injuste illatas injurias, subsequens exercitus Godescalci, et nunc recenter attritus, quem in fugam conversum obviam habuistis, castellum ac munitionem regni nostri Meseburg obsederunt, in superbia et impotentia virtutis suae ad nos intrare volentes, [0412A] ut nos punirent et exterminarent, de quibus Deo auxiliante vix defensi sumus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:4)
Ac dehinc nimia dilectione commendato duce fratreque ejus in donis plurimis et osculo pacis, in terram regni sui reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:2)
Ubi reversi nuntii ducis ab imperatore, retulerunt, quomodo captivos principes minime reddidissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:8)
» Hanc autem ducis intentionem et responsionem nuntii Boemundi intelligentes, [0419A] benigne a duce commendati, in terram Apuliae reversi sunt, omnia sicut ex ore ducis didicerant, referentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:15)
Comitis vero Reymundi legati, accepto ducis responso, Constantinopolim [0422B] reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:6)
Hac victoria Dei gratia in populo catholico habita, Solymanus et sui in montana fuga reversi sunt, nulla ulterius pugna in hac obsidione populum Dei aggredi audentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:14)
Occisorum vero et vulneratorum capita Christiani amputantes, secum in signum victoriae deferenda in sellarum suarum corrigiis ad tentoria sua detulerunt, et ad societatem, partim in tabernaculis relictam circa urbem ad prohibendum exitum inclusorum, cum gaudio reversi [0427B] sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:16)
Post haec a relatoribus innotuit quod ad eumdem Turcum reversa sit in exsilio quo erat, [0434B] non alia de causa, nisi propter libidinis intolerantiam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:12)
Qui illico ad se reversus, animi sui ferocitate deposita, populo satisfaciendo excusat se de omnibus et crudelitatis Turcorum se nescium asserit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:6)
Sed vim et equitatum eorum comperiens, et minime nunc tot millia sufferre valens et debellare, via, qua venerat, Turbaysel reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 38:5)
Dehinc Turcis dispersis, ac in sua tutamina reversis, Baldewinus iterato ducentis equitibus assumptis, Rohas profectus est conductu virorum fidelium, sine impedimento et hostili incursu itinere suo peracto, et Euphrate flumine cum omni prosperitate enavigato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 38:6)
sed infecto nogotio reversus est inanis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 41:3)
ipse solus cum duodecim Gallis Rohas reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:10)
ipse Rohas in magna gloria reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:17)
Civitate Arthesia fidei Christianorum tuitione munita, ad exercitum sine ulla offensione sunt reversi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION