라틴어 문장 검색

convictor delicatus paulatim enervat et emollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:2)
"Si beatum se dixerit ille turpiter dives et ille multorum dominus sed plurium servus, beatus sua sententia fiet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 22:3)
si ad opiniones, numquam eris dives."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 7:9)
Quid est ergo, quare hanc recuses contubernalem, cuius mores sanus dives imitatur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 4:4)
Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 9:4)
Expectabisne fenoris quaestum aut ex merce conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim dives ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 10:1)
Securius divites erimus, si scierimus, quam non sit grave pauperes esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 8:6)
Nemo nascitur dives.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 13:5)
"Si vis," inquit, " Pythoclea divitem facere, non pecuniae adiciendum, sed cupiditati detrahendum est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 7:3)
Calvisius Sabinus memoria nostra fuit dives.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 5:2)
Suasit illi Satellius Quadratus, stultorum divitum adrosor, et quod sequitur, adrisor, et quod duobus his adiunctum est, derisor, ut grammaticos haberet analectas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 7:1)
Dabo consularem aniculae servientem, dabo ancillulae divitem, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia pantomimorum!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 17:7)
Cuius ut viciniam attigimus, non expecto, ut quicquam ex praeceptis Vergilii fiat, Obvertunt pelago proras aut Ancora de prora iacitur, memor artificii mei vetus frigidae cultor mitto me in mare, quomodo psychrolutam decet, gausapatus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 3:4)
In hac ille praetorius dives, nulla alia re quam otio notus, consenuit et ob hoc unum felix habebatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 3:2)
ille dives, hic pauper est, ille gratiosus, potens, urbibus notus et populis, hic ignotus plerisque et obscurus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 34:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION