라틴어 문장 검색

Et potuisset aliorsum intentis hostibus exercitus inde transgressus, nullo id opinante, cuncta vastare, ni pauci ex eadem gente, quibus erat honoratioris militis cura commissa, populares suos haec per nuntios docuissent occultos, ut quidam existimabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 7:2)
Pro suo enim loco et animo, quisque vestrum reputans id inveniet verum, quod miles ubique, licet membris vigentibus , se solum vitamque propriam circumspicit et defendit, imperator vero officiorum, dum aequis omnibus consulit, plenus, alienae custos salutis, nihil non ad sui spectare tutelam rationes populorum cognoscit, et remedia cuncta quae status negotiorum admittit, arripere debet alacriter, secunda numinis voluntate delata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 12:1)
Inter res enim impeditas et turbidas, ad hoc unum mentem sollicitam dirigebat, quod Constantius cuncta ad suam sententiam conferens, nec satisfactionem suscipiet aliquam, nec erratis ignoscet, sed ut erat in propinquitatis perniciem inclinatior, laqueos ei latenter obtendens, si cepisset incautum, morte multaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 7:1)
Inter haec tamen dum praesentia Silvani speratur, et Apodemius quieta perturbat, Dynamius ut argumento validiore impie structorum adsereret fidem, compositas litteras his concinentes quas obtulerat principi per praefectum, ad tribunum miserat fabricae Cremonensis, nomine Silvani et Malarichi, a quibus ut arcanorum conscius monebatur parare propere cuncta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 9:1)
Festinamus itaque itineribus magnis, ut ambitiosus magister armorum, ante allapsum per Italicos de tyrannide ullum Rumorem, in suspectis finibus appareret, verum cursim nos properantes aeria quadam via antevolans prodiderat Fama, et Agrippinam ingressi, invenimus cuncta nostris conatibus altiora.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 24:1)
et Dionysium intentasse poetae mortem, cum eum recitantem proprios versus absurdos et inconcinnos, laudantibus cunctis, solus audiret immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 37:2)
Exsurgebat enim effervens laetitia Paulus, tartareus ille delator, ad venenatas artes suas licentius exercendas, et inquirentibus in negotium consistorianis atque militaribus (ut praeceptum est) Proculus admovetur eculeo, Silvani domesticus, homo gracilis et morbosus, metuentibus cunctis, ne vi nimia tormentorum, levi corpore fatigato, reos atrocium criminum promiscue citari faceret multos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 1:2)
Metuendae voces complurium et minaces, placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis, maximeque apud Aquitanos, vir poterit aliquis videri vel femina, licet perquam pauper, ut alibi frustis squalere pannorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 2:1)
atque in tanto rerum defectu, explorate rei publicae munera cuncta curabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 5:2)
Utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae, ne his quidem remotis, appositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia, sine respectu salutis, armenta vel greges incursant, ita etiam illi, cunctis quae diripuere consumptis, fame urgente, agebant aliquotiens praedas, interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 17:1)
Unde factum est ut subinde Romam secedens, ibique fixo domicilio consenescens, comitem circumferens conscientiam bonam, colatur a cunctis ordinibus et ametur, cum soleant id genus homines post partas ex iniquitate divitias latebras captare secretas, ut lucifugae vitantes multitudinis laesae conspectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 7:1)
Haec dum per eoas partes et Gallias pro captu temporum disponuntur, Constantius quasi cluso Iani templo stratisque hostibus cunctis, Romam visere gestiebat, post Magnenti exitium absque nomine ex sanguine Romano triumphaturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 1:1)
Deinde intra septem montium culmina, per acclivitates planitiemque posita urbis membra collustrans et suburbana, quicquid viderat primum, id eminere inter alia cuncta sperabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:2)
Cunctis enim qui per eos tramites exiere truncatis, receptaque praeda omni intacta, hi soli innoxii absoluti sunt, qui per vallum Barbationis transiere securi, ideo labi permissi, quod Bainobaudes tribunus, et Valentinianus postea imperator, cum equestribus turmis quas regebant, ad exsequendum id ordinati, a Cella tribuno scutariorum, qui Barbationi sociatus venerat ad procinctum, iter observare sunt vetiti, unde redituros didicere Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 6:1)
Cunctis igitur summis infimisque approbantibus tune opportune congrediendum, nec de rigore animorum quicquam remittentibus, exclamavit subito signifer Perge, felicissime omnium Caesar, quo te fortuna prosperior ducit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION