라틴어 문장 검색

nasci autem animos, quod declaret eorum similitudo qui procreentur, quae etiam in ingeniis, non solum in corporibus appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 78:5)
Nos autem universae philosophiae vituperatoribus respondimus in Hortensio, pro Academia autem quae dicenda essent, satis accurate in Academicis quattuor libris explicata arbitramur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 4:3)
Ubi fortuna Hecto/ris nostram acrem a/ciem inclinata/m . . et cetera explicat in dolore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 39:12)
hisce ego pluribus nominibus unam rem declarari volo, sed utor, ut quam maxime significem, pluribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 46:9)
totum igitur id quod quaerimus quid et quale sit, verbi vis ipsa declarat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:3)
non enim de aegritudine solum, quamquam id quidem primum, sed de omni animi, ut ego posui, perturbatione, morbo, ut Graeci volunt, explicabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:10)
doloris huius igitur origo nobis explicanda est, id est causa efficiens aegritudinem in animo tamquam aegrotationem in corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:6)
quae vox declarat is esse haec acerba, quibus non fuerint cogitata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:4)
quid enim laboro nisi ut veritas in omni quaestione explicetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:20)
parumne declaravit vir gravis et sapiens lege Sempronia patrimonium publicum dissupari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 48:8)
Quod ita esse dies declarat, quae procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 53:1)
atque hoc idem et Telamo ille declarat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:4)
Quae tota poterit evelli explicata, ut principio dixi, causa aegritudinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 61:3)
haec omnia recta vera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, revocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere intermiserint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:1)
ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque est nihil profici maerendo, nonne res declarat fuisse totum illud voluntarium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION