라틴어 문장 검색

Praetermittendae autem defensionis deserendique officii plures solent esse causae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:1)
Quorum virtuti belli fortuna pepercit, Eorundem libertati me parcere certum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:8)
eripit enim libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 89:5)
His idem propositum fuit, quod regibus, ut ne qua re egerent, ne cui parerent, libertate uterentur, cuius proprium est sic vivere, ut velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 91:1)
Quamvis enim sint demersae leges alicuius opibus, quamvis timefacta libertas, emergunt tamen haec aliquando aut iudiciis tacitis aut occultis de honore suffragiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:3)
Acriores autem morsus sunt intermissae libertatis quam retentae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:4)
Nam ex accusatione et ex defensione constat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:3)
quarum etsi laudabilior est defensio, tamen etiam accusatio probata persaepe est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:4)
Maxime autem et gloria paritur et gratia defensionibus, eoque maior, si quando accidit, ut ei subveniatur, qui potentis alicuius opibus circumveniri urguerique videatur, ut nos et saepe alias et adulescentes contra L. Sullae dominantis opes pro Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 67:8)
Athenienses cum Persarum impetum nullo modo possent sustinere statuerentque, ut urbe relicta coniugibus et liberis Troezene depositis naves conscenderent libertatemque Graeciae classe defenderent, Cyrsilum quendam suadenterm ut in urbe manerent Xerxemque reciperent, lapidibus obruerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 59:1)
probat enim legum et libertatis interitum earumque oppressionem taetram et detestabilem gloriosam putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:4)
Non igitur utilis illa L. Philippi Q. f. sententia, quas civitates L. Sulla pecunia accepta ex senatus consulto liberavisset, ut eae rursus vectigales essent neque iis pecuniam, quam pro libertate dederant, redderemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 111:4)
nuper, cum ego C. Sergi Oratae contra hunc nostrum Antonium iudicio privato causam defenderem, nonne omnis nostra in iure versata defensio est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 178:2)
de libertate, quo iudicium gravius esse nullum potest, nonne ex iure civili potest esse contentio, cum quaeritur, is, qui domini voluntate census sit, continuone, an, ubi lustrum sit conditum, liber sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 183:2)
Quae et semper et sola libera est, quaeque, etiam si corpora capta sint armis aut constricta vinculis, tamen suum ius atque omnium rerum impunitam libertatem tenere debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 226:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION