라틴어 문장 검색

quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque est nomine, delectandi sire, ut alii dicunt, conciliandi praestare videatur officium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 225:1)
sed summam expressurus in Ulixe facundiam et magnitudinem illi vocis et vim orationis hibernis et copia verborum atque impetu parem tribuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 230:2)
cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장6)
Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facundia clara pollensque fuit, decere existimaui unam ex tam multis orationem eius perscribere, ac potissimum ea dicam, quae in contione post reditum bestiae huiusce modi verbis disseruit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장7)
Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciendis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장6)
Itaque Sulla, cuius facundiae, non aetati a Manlio concessum, pauca verba huiusce modi locutus:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장5)
Nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 4:3)
Interim quoniam diurnam tibi mercedulam debeo, quid me hodie apud Hecatonem delectaverit dicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 7:1)
Non aeque delectatur, qui ab opere perfecto removit manum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 7:4)
Quid te delectavit alienum mortuum tollere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 3:5)
deditos vino potio extrema delectat, illa quae mergit, quae ebrietati summam manum inponit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 4:6)
Nihil me magis in ista voce delectat quam quod exprobratur senibus infantia."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 14:4)
Haec, quibus delectatur vulgus, tenuem habent ac perfusoriam voluptatem, et quodcumque invecticium gaudium est, fundamento caret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 5:3)
Quaeris quid me maxime ex iis, quae de te audio, delectet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 1:4)
Si agricolam arbor ad fructum perducta delectat, si pastor ex fetu gregis sui capit voluptatem, si alumnum suum nemo aliter intuetur quam ut adulescentiam illius suam iudicet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION