라틴어 문장 검색

mihi enim videtur periculum fore ne ille non modo verbis te obruat, sed gestu ipso ac motu corporis praestringat aciem ingeni tui, teque ab institutis tuis cogitationibusque abducat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 2:4)
ab hac praefectus Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 1:7)
Quorum ab oratoris iudicio dilectus nisi magnus adhibebitur, quonam modo ille in bonis haerebit et habitabit suis aut molliet dura aut occultabit quae dilui non poterunt atque omnino opprimet, si licebit, aut abducet animos aut aliud adferet, quod oppositum probabilius sit quam illud quod obstabit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 2:4)
Magni autem est ingenii sevocare mentem a sensibus et cogitationem ab consuetudine abducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 37:1)
An tu cum me in summam exspectationem adduxeris, deseris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 38:3)
solum igitur, quod se ipsum movet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moveri quidem desinit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 52:5)
quod cum sentit, illud una sentit, se vi sua, non aliena moveri, nec accidere posse ut ipse umquam a se deseratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 54:3)
nam quid aliud agimus, cum a voluptate, id est a corpore, cum a re familiari, quae est ministra et famula corporis, cum a re publica, cum a negotio omni sevocamus animum, quid, inquam, tum agimus nisi animum ad se ipsum advocamus, secum esse cogimus maximeque a corpore abducimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 74:1)
a malis igitur mors abducit, non a bonis, verum si quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:8)
multo autem tardius fama deseret Curium Fabricium Calatinum, duo Scipiones duo Africanos, Maximum Marcellum Paulum, Catonem Laelium, innumerabilis alios;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:4)
haec enim te, nisi ita facies, custos dignitatis relinquet et deseret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 33:9)
abducet Patricoles, credo, ut conlocet in cubili, ut volnus obliget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 39:4)
sunt qui abducant a malis ad bona, ut Epicurus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:3)
abducendus etiam est non numquam ad alia studia sollicitudines curas negotia, loci denique mutatione tamquam aegroti non convalescentes saepe curandus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 74:2)
velut iste chorus virtutum in eculeum impositus imagines constituit ante oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura nec eas beata vita a se desertas passura videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 13:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION