라틴어 문장 검색

quid enim interest motu animi sublato, non dico inter pecudem et hominem, sed inter hominem et truncum aut saxum aut quidvis generis eiusdem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:2)
contio, quae ex imperitissimis constat, tamen iudicare solet, quid intersit inter popularem, id est assentatorem et levem civem, et inter constantem et verum et gravem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 120:2)
Nam bellum Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 3:4)
aetatesque vestrae, ut illorum, nihil aut non fere multum differunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 4:6)
qui cum partiretur tecum causas, - saepe enim interfui - perorandi locum, ubi plurimum pollet oratio, semper tibi relinquebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 1:4)
hoc tamen interest, quod vulgus interdum non probandum oratorem probat, sed probat sine comparatione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장1)
his enim scriptis etiam ipse interfui, cum essem apud Aelium adulescens eumque audire perstudiose solerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 3:1)
deinde magni interest coram videre me, quem ad modum adversarius de quaque re adseveret, maxime autem, quem ad modum quaeque res audiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 57장 1:3)
sed magni interest quos quisque audiat cotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 1:3)
'At plus interfuit rei publicae 20 castellum capi Ligurum quam bene defendi causam M'. Curi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 2:6)
sed Atheniensium quoque plus interfuit firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum ex ebore pulcherrimum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 3:2)
Longi sermonis initium pepulisti, inquam, Attice, remque commovisti nova disputatione dignam, quam in aliud tempus differamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장2)
Magno me metu liberabis, dum modo inter me atque te murus intersit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 10:8)
Sed cur tam diu de uno hoste loquimur, et de eo hoste, qui iam fatetur se esse hostem, et quem, quia, quod semper volui, murus interest, non timeo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 17:1)
Illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipartito fuerunt, ut Tiberis inter eos et pons interesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION