라틴어 문장 검색

At ille quod sibi iniunctum fuit opere implere studuit, Ambianis ivit, primores gentis quae sibi fuerant dicta enuntiat, et post longam et diuturnam contionem in eundo et redeundo, renuntiando nunc his, nunc illis, ad ultimum XII milia pondera argenti cum suo pondere imposuerunt regi et Francis in tributum, et datis obsidibus ad invicem, coeperunt hi qui trans Hisam erant aliquatenus securi esse.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 23:3)
Franci vero qui cum Karlomanno fuerant redierunt ad sua loca;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:8)
atque ita Karolus imperator rediit in terram suam, praecipiens eos qui erant ex regno quondam Hlotharii et regno Karlomanni pergere Luvanio contra Nortmannos.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:2)
Condicto itaque uterque exercitus placiti die advenerunt ad dictum locum, praeter Hugonem abbatem, qui dolore pedum ab hac profectione se abstinuit, sed nil ibi prospere egerunt, verum cum magno dedecore rediere ad sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:3)
Nos scimus, qui estis, et vultis, ut ad vos redeamus;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:7)
Sed ut congredi debuerunt, contigit ruere Ragnoldum ducem Cinomannicum cum paucis, et hinc rediere omnes ad loca sua cum magna tristitia, nil actum utile.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:7)
Nam hi qui castrum reliquerant omnia sua inibi dimiserunt praeter arma et equos;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:17)
Sed Dani multis suorum amissis rediere ad naves;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:6)
Herkengerus vero quae sibi mandaverat statim adimplevit et Heinricum cum exercitu Parisius venire fecit, sed nil ibi profecit atque in suam rediit regionem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:2)
Episcopo quoque in ipsa civitate delegato, Askricho nomine, et terram patris sui Rothberti Odoni comiti concessam, imperator castra movit inde et quo venerat redire festinavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:9)
Quod cum imperator agnovisset - nam ignis eum certum nuntium deferebat -, festine rediit in terram suam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:12)
Sigefridus vero cum suis verno finiente in Sequanam rediit agens solita et circa autumni tempora Frexiam petiit, ibique interfectus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:4)
Dani vero Parisius regressi propter tributum ab imperatore promissum, pro qua re Askrichus ad imperatorem abiit et pro quo ierat rediens secum detulit;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:5)
Wido vero rex factus, audiens Odonem in Francia creatum regem, cum his qui se sequi deliberaverant rediit Italiam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 36:1)
*Aquitanios itaque rex ex parte receptos, festinavit propter Nortmannos redire in Franciam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION