라틴어 문장 검색

neque enim disputari sine reprehensione nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 36:3)
nam aut ipsius rei natura qualis et quanta sit, quaerimus, ut de paupertate non numquam, cuius onus disputando levamus docentes, quam parva et quam pauca sint quae natura desideret, aut a disputandi subtilitate orationem ad exempla traducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 56:2)
si item Aristoteles, si Theophrastus, si Carneades in rebus eis, de quibus disputaverunt, eloquentes et in dicendo suaves atque ornati fuerunt, sint eae res, de quibus disputant, in aliis quibusdam studiis, oratio quidem ipsa propria est huius unius rationis, de qua loquimur et quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 49:3)
Quod quidem somnium Sisenna cum disputavisset mirifice ad verbum cum re convenisse, tum insolenter, credo ab Epicureo aliquo inductus, disputat somniis credi non oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 143:2)
quod quidem somnium Sisenna cum disputavisset mirifice ad verbum cum re convenisse, tum insolenter, credo ab Epicureo aliquo inductus, disputat somniis credi non oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 143:2)
quarum altera quae sint in disputando vera atque falsa quibusque positis quid sequatur distinguit et iudicat, quae virtus omnis in ratione scientiaque disputandi sita est, altera autem oratoria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION