라틴어 문장 검색

an dubitas quin praestans valetudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisque sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et velocitatem, da divitias, honores, imperia, opes, gloriam - si fuerit is, qui haec habet, iniustus, intemperans, timidus, hebeti ingenio atque nullo, dubitabisne eum miserum dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 45:1)
omitto divitias - quas cum quivis quamvis indignus habere possit, in bonis non numero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 46:2)
Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat, sic sapientia semper eo contenta est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 54:1)
ut, ea qui adeptus sit, cur eum beatum modo et non beatissimum etiam dixerim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 76:2)
nec enim licet is, qui laudem cum dolore petendam esse dicant, negare eos esse beatos, qui illam adepti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 85:10)
divitias enim naturae esse parabiles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 93:3)
Cur igitur divitiae desiderentur, aut ubi paupertas beatos esse non sinit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 102:1)
nam cum, quaecumque bona Peripateticis, eadem Stoicis commoda viderentur neque tamen Peripatetici plus tribuerent divitiis bonae valetudini ceteris rebus generis eiusdem quam Stoici, cum ea re, non verbis ponderarentur, causam esse dissidendi negabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 120:2)
veterānī nōlunt agrōs colere sed dīvitiās ōtiōsī dissipant.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit22)
Et ne has tantum ostenderet divitias, dextrum nudavit lacertum armilla aurea cultum et eboreo circulo lamina splendente conexo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 32:4)
Deinde qui solas extruere divitias curant, nihil volunt inter homines melius credi, quam quod ipsi tenent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 84:4)
Humana effodiens ossa thesaurum canis Invenit, et violarat quia Manes deos, Iniecta est illi divitiarum cupiditas, Poenas ut sanctae Religioni penderet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis et thesaurus et vulturius.2)
Qui regnum adeptus coepit vesci singulas Et exercere imperium saevis unguibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.5)
Homo doctus in se semper divitias habet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.1)
Qui rapuere divitias, habent.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Asinus et porcellus.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION