라틴어 문장 검색

nam P. Scipio filiam virginem habens iam viro maturam, ibi tunc eodem in loco despondit eam Tiberio Graccho, quem probaverat elegeratque exploratissimo iudicii tempore, dum inimicus esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 5:1)
Nam et tres et tris posuit eodem in loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutaverisque et aliquid tamen auris habeas, sentias suavitatem sonitus claudere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 11:2)
Ain tu, inquit, aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, 'mortalibus multis' ineptum tibi videri et frigidum, nil autem arbitrare causae fuisse quod vir modesti atque puri ac prope cotidiani sermonis 'mortalibus' maluit quam ' hominibus' dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si 'cum multis hominibus,' ac non 'cum multis mortalibus' diceret?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 3:2)
Ego quidem, inquit, "sic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor atque veneratio caeco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius, prolixius, fusius, in significanda totius prope civitatis multitudine 'mortales' quam 'homines' dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 4:1)
Hoc iudicium Frontonis, etiam in parvis minutisque vocabulis, non praetermittendum putavi, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi verborum consideratio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 7:1)
Quo primum tempore a lectus in iudices sum, ut iudicia quae appellantur privata susciperem, libros utriusque linguae de officio iudicis scriptos conquisivi, ut homo adulescens, a poetarum fabulis et a rhetorum epilogis ad iudicandas lites vocatus, rem iudiciariam, quoniam vocis, ut dicitur, vivae penuria erat, ex mutis, quod aiunt, magistris cognoscerem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 2:1)
si iudex forte id sciat, super qua re apud eum litigatur, eaque res uni ei, priusquam agi coepta aut in iudicium deducta sit, ex alio quodam negotio casuve aliquo cognita liquido et comperta sit, neque id tamen in agenda causa probetur, oporteatne eum secundum ea quae sciens venit iudicare, an secundum ea quae aguntur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 15:2)
Id etiam, inquit, "quaeri solet, an deceat atque conveniat iudici causa iam cognita, si facultas esse videatur conponendi negotii, officio paulisper iudicis dilato communis amicitiae et quasi pacificatoris partes recipere?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 16:1)
haec enim procul a moribus philosophiae absunt, in quibus illi duo omnium iudicio excelluerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 8:2)
Eum meo iudicio errorem dissolvam tibi, Ut, contra si quis sentiat, nihil sentiat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIV 2:3)
Atque is tamen, in primo librorum quos de vita illius composuit, errasse videtur, cum eum scripsit tres et viginti annos natum primum causam iudicii publici egisse Sextumque Roscium parricidii reum defendisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVIII 3:1)
Hoc virum iudicii subtilissimi ingenue atque vere dixisse, res, inquit, "indicium facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 5:1)
sed quae procrastinata sunt ab eo, ut post recenserentur, et absolvi, quoniam mors praeverterat, nequiverunt, nequaquam poetarum elegantissimi nomine atque iudicio digna sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 7:1)
Quin et opinione prudentium ipsae illae virtutes habitae sunt potius pro rebus affectatis et fictis, ut ambitioni suae velificaret, quam pro dotibus naturae suae aut iudicio insitis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:12)
2. Verum rex pro animi sui magnitudine aleam statim iecit, et incommodis se ex omni parte prodentibus recte appensis, et satis gnarus interregnum aut tituli suspensionem leges regni non permittere, sive amori erga familiam suam reliqua posthabens, sive titulum illum praeoptans qui sese sisteret maxime liberum et independentem, quin et natura atque animi constitutione minime in longum prospicere solitus, sed veluti fortunam ut apud se per diem mereretur conducere, titulo Lancastriae tanquam principali niti decrevit, reliquis autem duobus (videlicet nuptiarum et armorum) pro adminiculis tantummodo uti, priore ad secretam invidiam leniendam, posteriore ad murmura et contradictiones apertas compescendas, minime oblitus ipsum illum titulum Lancastriae per tres continuas regum successiones valuisse atque plane perpetuari potuisse nisi per iudicii debilitatem in principe postremo regnante defecisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION