라틴어 문장 검색

atqui hoc est quod dominetur in iudiciis, haec eloquentia regnat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 78:1)
nisi vero inter otia animorum et spes inanes et velut somnia quaedam vigilantium ita nos hae de quibus loquor imagines prosequuntur, ut peregrinari, navigare, proeliari, populos alloqui, divitiarum, quas non habemus, usum videamur disponere, nec cogitare sed facere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 103:4)
nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra sit quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene, in quibus de facto constat aut coniectura artificiali ratione colligitur, ita in iis causis, quae sunt frequentissimae, quae vel solis extra artem probationibus vel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 225:1)
oratoris officium docendi, movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 8:6)
non enim satis efficit neque, ut debet, plene dominatur oratio, si usque ad aures valet atque ea sibi iudex, de quibus cognoscit, narrari credit, non exprimi et oculis mentis ostendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 125:2)
dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 98:9)
dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 235:4)
neque me divitiae movent quibus Africanos et Laelios mulli venalicii mercatoresque superarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 271:4)
nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 366:3)
quorum ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quomodo occurrent sed etiam quomodo oportet utamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 14:3)
et M. Cicero unam in actionem dominari putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 154:3)
dominatur autem maxime vultus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 219:1)
Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장6)
Postea vero, quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurumum ingenium posse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장4)
Eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION