라틴어 문장 검색

Sed exercitum tironem non audent in campum deducere nostrisque adhuc freti praesidiis bellum ducunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 26:13)
Hanc denuntiationem cum maiorem vim habituram existimaret, si propius eas regiones cum exercitu accessisset, ad legiones profectus unam ex tribus, XXXVI, secum ducit, duas in Aegyptum ad Caesarem mittit litteris eius evocatas;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 34:5)
Qua cognita re Pharnaces victoriae loco ducebat, si trahere tempus posset, cum discedendum Domitio celeriter putaret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 38:2)
legiones quas in Africam ducturus erat et auxilia mittit ad traiectum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:11)
Pompei antea duxerat.
(카이사르, 내란기, 1권 13:12)
Caesar paene omni acie perterrita, quod praeter opinionem consuetudinemque acciderat, cohortatus suos legionem nonam subsidio ducit;
(카이사르, 내란기, 1권 45:1)
Submotis sub murum cohortibus ac nonnullam partem propter terrorem in oppidum compulsis facilis est nostris receptus datus.
(카이사르, 내란기, 1권 46:2)
Hic magnos equitatus magnaque auxilia exspectabant et suis locis bellum in hiemem ducere cogitabant.
(카이사르, 내란기, 1권 61:6)
Totis vero castris milites circulari et dolere hostem ex manibus dimitti, bellum non necessario longius duci;
(카이사르, 내란기, 1권 64:2)
Traducto incolumi exercitu copias instruit triplicemque aciem ducere incipit.
(카이사르, 내란기, 1권 64:11)
Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias castris educit magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit.
(카이사르, 내란기, 1권 68:1)
Qua re cognita crebras stationes disponunt equitum et cohortium alariarum legionariasque intericiunt cohortes vallumque ex castris ad aquam ducere incipiunt, ut intra munitionem et sine timore et sine stationibus aquari possent.
(카이사르, 내란기, 1권 73:5)
His rebus gestis Curio se in castra ad Bagradam recipit atque universi exercitus conclamatione imperator appellatur posteroque die exercitum Uticam ducit et prope oppidum castra ponit.
(카이사르, 내란기, 2권 26:1)
Tunc Rebilus, legatus Caesaris, quem Curio secum ex Sicilia duxerat, quod magnum habere usum in re militari sciebat, "perterritum," inquit, "hostem vides, Curio:
(카이사르, 내란기, 2권 34:9)
Castra erant ad bellum ducendum aptissima natura loci et munitione et maris propinquitate et aquae et salis copia, cuius magna vis iam ex proximis erat salinis eo congesta.
(카이사르, 내란기, 2권 37:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION