라틴어 문장 검색

Interea dum frustra assultibus et machinis circa hanc laboraret et minime cives absterreret, diesque plurimi jam praeterirent, duo filii principis civitatis in fraude occisi, qui, patris morte audita, vix de manu Botheri in umbra noctis elapsi, Damascum effugerant apud cognatos suos illic moram facientes propter metum Brodoan et Botheri;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:1)
Christianorum vero tredecim occisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:6)
Tandem Willhelmus et sui praevalentes, solum duobus viris egregiis ex suis peremptis, plurimos ex gentilibus exstinxerunt, plures captivantes cum puellis et pueris teneris et matrona nobilissima praenominata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 92:5)
- De duabus turribus Sidonis, quarum altera divino nutu subversa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 93:3)
dicebat enim tam egregium opus minime duobus millibus byzantiorum posse reaedificari, et hanc sine ruina et lapidum jactu post paucos dies in manu regis traditam reservari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:2)
Ex omnibus his nullus evasit, praeter duos armigeros, qui rei eventum Tabariae retulerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:6)
Verum rex, comperto adventu et audacia eorum, flumen navigio tantum duarum navium transire properavit cum omni manu quam eduxerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 48:2)
aliae duae inter Caiphas et Acram pondere suae molis quassatae, aquarum profundo deficiente, civibus Christianis pariter illis ad auxilium festinantibus elapsae sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 54:8)
- Qualiter hi duo reges Sidonem obsederint, Babyloniis in sua reversis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 61:2)
Interea Malducus, Arongaldus, Armigazi et Samarga, qui, collecto exercitu ducentorum millium equitum, Turbaysel obsederant, duobus mensibus montes ipsius praesidii in virtute nimia suffoderunt, ut sic putei oborientes et cisternae aqua deficerent, et Gozelinum loci defensorem et cum eo inhabitantes captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:1)
et ab alto cadens turres duas, quae illi erant collaterales, casu suo et pondere intolerabili comminuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:2)
- Tyrii duas machinas Christianorum pice et sulphure mirabiliter combusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 11:2)
Fuerunt ei duae triremes, singulae cum quingentis viris bello doctissimis, cum navibus septem, auro, argento, ostro, gemmarum vestiumque pretiosarum multitudine onustis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:2)
quarum duae majoris virtutis et multitudinis post tergum custodiam agentes, sed nimium rebus et hominibus occupatae, a longe plus milliari subsecutae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:4)
Navis vero ex duabus, quae nimis onusta erat armis et populis, effugere minime valens, plurima defensione armorum coepit resistere ab hora diei nona usque ad vesperam:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION