라틴어 문장 검색

Sed haec paulo post facilius cognoscentur ex is rebus ipsis quas mundus efficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:3)
Sed quid sit ipsa natura explicandum est ante breviter, quo facilius id quod docere volumus intellegi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 81:2)
Quod si ea quae a terra stirpibus continentur arte naturae vivunt et vigent, profecto ipsa terra eadem vi continetur arte naturae, quippe quae gravidata seminibus omnia pariat et fundat ex sese, stirpes amplexa alat et augeat ipsaque alatur vicissim a superis externisque naturis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 83:1)
Si igitur meliora sunt ea quae natura quam illa quae arte perfecta sunt nec ars efficit quicquam sine ratione, ne natura quidem rationis expers est habenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:4)
atque etiam aliorum east humilitas ut cibum terrestrem rostris facile contingant, quae autem altiora sunt, ut anseres ut cygni ut grues ut camelli, adiuvantur proceritate collorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:3)
etsi pisces, ut aiunt, ova cum genuerunt relinquunt, facile enim illa aqua et sustinentur et fetum fundunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:2)
Faciliusque intellegetur a dis inmortalibus hominibus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta omnisque humanae naturae figura atque perfectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:9)
quae primum efficit ut et ea quae ignoramus discere et ea quae scimus alios docere possimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 148:3)
nam et terrenum omne dividitur, et umor ita mollis est ut facile premi conlidique possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 31:2)
ignis vero et aer omni pulsu facillime pellitur naturaque cedens est maxime et dissupabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 31:3)
ea si dea est, di omnes illi qui commemorabantur a te, Honos Fides Mens Concordia, ergo etiam Spes Moneta omniaque quae cogitatione nobismet ipsis possumus fingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:3)
Utrum poetae Stoicos depravarint an Stoici poetis dederint auctoritatem non facile dixerim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:8)
homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt earumque praegressus et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat rebusque praesentibus adiungit atque annectit futuras, facile totius vitae cursum videt ad eamque degendam praeparat res necessarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 15:4)
Quando igitur duobus generibus iniustitiae propositis adiunximus causas utriusque generis easque res ante constituimus, quibus iustitia contineretur, facile, quod cuiusque temporis officium sit, poterimus, nisi nosmet ipsos valde amabimus, iudicare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 39:4)
Sed illud odiosum est, quod in hac elatione et magnitudine animi facillime pertinacia et nimia cupiditas principatus innascitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 84:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION