라틴어 문장 검색

armatosque, sicut erant, ad contionem vocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 555:2)
contione dimissa ad audiendas legationes civitatium Macedoniae se contulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 570:2)
Thessali pro contione laudati, ducesque eorum etiam virtutis causa donati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 662:1)
haec per se ampla laetaque multiplicata verbis regis, quae ad contionem vocato exercitu habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 666:1)
contione dimissa, postero die profectus inde ad Mopselum posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 674:1)
Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis lacerabant, cum rei publicae causa abesse excusaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 41:1)
ii non in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam pertracto multis obiectis probis diem dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 90:1)
et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita ediceret, uti mense Ianuario confici possent, et ut primo quoque tempore in urbem rediret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 118:1)
item, quia fama erat multos ex Macedonicis legionibus incertis commeatibus per ambitionem imperatorum ab exercitu abesse, edixerunt de militibus P. Aelio C. Popilio consulibus postve eos consules in Macedoniam scriptis, ut qui eorum in Italia essent intra dies triginta, censi prius apud sese, in provinciam redirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 157:1)
in ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam invidiae adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum qui Q. Fulvio A. Postumio censoribus publica vectigalia aut ultro tributa conduxissent ad hastam suam accederet sociusve aut adfinis eius conditionis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 172:1)
cum praeter Rutilium nemo intercederet, censores ad pignera capienda miserunt multamque pro contione privato dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 175:2)
eo facto avocatam a se contionem tribunus questus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat concilium, abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 179:1)
C. Claudio diem dixit, quod contionem ab se avocasset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 181:1)
paucis post diebus consul contionem apud milites habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 10:1)
senatus consultum Sulpicius praetor ad consulem misit, litterasque allatas a consule post paucos dies recitavit, quibus in ante diem . . . comitia edixit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 203:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION