라틴어 문장 검색

excidit bene excusat patrem dicendo 'excidit', et ipsam temperat obiurgationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6582)
"excidit ergo animis eremi sitis, excidit ille fons patribus de rupe datus, quem mystica virga elicuit scissi salientem vertice saxi?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 196)
quaerenti deinde quid hoc esse uellet uersum Vergilii retulit et quomodo hoc semel sibi apud Messalam excidisset et nunquam non postea potuisset excidere.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 7:3)
Ergo aut eruite, si creditis, aut nolite credere, qui non eruistis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 1:3)
Haec dicit Dominus: " Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria, in margine lectuli et in Damasci grabato.
(불가타 성경, 아모스서, 3장12)
ita sola, quae exciderunt, retractantur, ut crebra iteratione firmentur, quanquam solent hoc ipso maxime haerere, quod exciderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 130:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION