라틴어 문장 검색

At Agrippina pervicax irae et morbo corporis implicata, cum viseret eam Caesar, profusis diu ac per silentium lacrimis, mox invidiam et preces orditur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 53장1)
inde rumor parari exitium neque id imperatorem palam audere, secretum ad perpetrandum quaeri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장6)
unde exitii causa multis fuit properum finem vitae coniectantibus vulgantibusque;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 58장4)
neque tamen Seianus ita Drusum fovebat ut non in eum quoque semina futuri exitii meditaretur, gnarus praeferocem et insidiis magis opportunum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장8)
hinc ira et questus et postquam non subveniebatur remedium ex bello.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장5)
posse quandoque Germanici exitium paenitentiae seni.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장4)
simul populus effigies Agrippinae ac Neronis gerens circumsistit curiam faustisque in Caesarem ominibus falsas litteras et principe invito exitium domui eius intendi clamitat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장5)
unde illi ira violentior et materies criminandi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장8)
Placitum posthac ut in reliquos Seiani liberos adverteretur, vanescente quamquam plebis ira ac plerisque per priora supplicia lenitis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 9장1)
sic Regulo salus et Trioni dilatio exitii quaesita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장10)
Sub idem tempus G. Caesar, discedenti Capreas avo comes, Claudiam, M. Silani filiam, coniugio accepit, immanem animum subdola modestia tegens, non damnatione matris, non exitio fratrum rupta voce;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장1)
ferebant gnari cogitationum eius, quanto propius mala rei publicae viseret, ira et metu, dum integer, dum intemptatus, honestum finem voluisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 26장4)
nihil hunc amicitia Seiani, sed labefecit haud minus validum ad exitia Macronis odium, qui easdem artes occultius exercebat detuleratque argumentum tragoediae a Scauro scriptae, additis versibus qui in Tiberium flecterentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장7)
perinde se quam Tiberium falli potuisse, neque errorem eundem illi sine fraude, aliis exitio habendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장5)
qua damnata cum praemium accusatori decerneretur, Iunius Otho tribunus plebei intercessit, unde illis odia, mox Othoni exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION