라틴어 문장 검색

quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri qui non sit, quoniam aliquid videtur esse quod non est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 114:1)
quid habemus in rebus bonis et malis explorati?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 174:2)
etenim quid aliud hoc iudicio temptatur nisi ut id fieri liceat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장 2:1)
sin autem pro magnitudine iniuriae proque eo quod summa res publica in huius periculo temptatur haec omnes vindicarent, consistere me hercule vobis isto in loco non liceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 51장 1:3)
itaque Milonis consulatus qui vivo Clodio labefactari non poterat mortuo denique temptari coeptus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:15)
nullo enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus a me non temptatus sit, - dicerem perfectum, si ita iudi- carem, nec in veritate crimen arrogantiae extimescerem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 2:1)
quae quia sunt admirabilia contraque opinionem omnium [ab ipsis etiam παράδοξα appellantur], temptare volui possentne proferri in lucem [id est in forum] et ita dici, ut probarentur, an alia quaedam esset erudita, alia popularis oratio, eoque hos locos scripsi libentius, quod mihi ista παράδοξα quae appellant maxime videntur esse Socratica longeque verissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 6:1)
cui spes omnis et ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi, nihil quod exploratum habeat permansurum sibi unum diem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 1:4)
ut nuper tuum post discessum in Tusculano cum essent complures mecum familiares, temptavi, quid in eo genere possem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 7:4)
temptarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixi Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:6)
Metrodorus quidem perfecte eum beatum putat, cui corpus bene constitutum sit et exploratum ita semper fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 17:1)
quis autem est iste, cui id exploratum possit esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 17:2)
frugalitas, ut opinor, a fruge, qua nihil melius e terra, nequitia ab eo (etsi erit hoc fortasse durius, sed temptemus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:1)
erat enim in tumore animus, et omnis in eo temptabatur curatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:7)
Illud animorum corporumque dissimile, quod animi valentes morbo temptari non possunt, corpora possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION