라틴어 문장 검색

Erant autem duo germani fratres, qui hoc facinus patrarunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:1)
Qua diuulgata uisione, aliquantulum loci accolae paucis diebus timere, et se ipsos intermissis facinoribus castigare coeperunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:7)
adeo ut, cessante per omnia saeuitia tempestatis, secundi nos uenti ad terram usque per plana maris terga comitarentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:4)
Anno DCCLVIII, Osuulfus a suis ministris facinore occisus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]44)
Anno DCCLXI, Oengus Pictorum rex obiit, qui regni sui principium usque ad finem facinore cruento tyrannus perduxit carnifex;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]47)
Quid tibi saevitiae mecum est?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 62)
at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda, ne iaceam clausam flebilis ante domum:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 414)
illa malum facinus suadet dominamque rapacem dat mihi:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 417)
atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 272:2)
ingenti incremento rebus auctis cum in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, ad terrorem increscentis audaciae media urbe inminens foro aedificatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 356:1)
ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, in vestibulo regiae quam potuere tumultuosissime specie rixae in se omnes apparitores regios convertunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 418:1)
tuum est, inquit, Servi, si vir es, regnum, non eorum qui alienis manibus pessimum facinus fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 424:1)
nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 538:1)
datae litterae, ut pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 37:2)
eundem populum ab iisdem Etruscis obsideri quorum saepe exercitus fuderit, - itaque magno audacique aliquo facinore eam indignitatem vindicandam ratus, primo sua sponte penetrare in hostium castra constituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 124:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION