라틴어 문장 검색

infra arcem caesi captique multi mortales.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 679:5)
arx deinde obsidebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 680:1)
nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis omni publico frumento priusquam urbs caperetur in arcem convecto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 680:2)
taedioque recessum inde foret, ni servus arcem Romanis prodidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 681:1)
diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 682:1)
res praeterea gestas adversus Vulscos et Fidenates et Faliscos continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha20)
nam et duces Romani plus inter se irarum quam adversus hostes animi habuerunt, et auctum est bellum adventu repentino Capenatium atque Faliscorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 92:2)
hi duo Etruriae populi, quia proximi regione erant, devictis Veiis bello quoque Romano se proximos fore credentes, Falisci propria etiam causa infesti, quod Fidenati bello se iam antea immiscuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato ad Veios accessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 93:1)
una spes erat si ex maioribus castris subveniretur, ut diversae legiones aliae adversus Capenatem ac Faliscum, aliae contra eruptionem oppidanorum pugnarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 97:1)
ab his et prius datum locum Veientibus ad incendenda opera belli trahendi causa, et nunc proditum exercitum, tradita Faliscis Romana castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 128:1)
a M. Furio in Faliscis, a Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 141:1)
namque eodem quo antea modo circa munimenta cum repente Capenates Faliscique subsidio venissent, adversus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 158:2)
inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 159:3)
qui quia multis simul bellis, ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur, Aequorum ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Veientique et Falisco et Capenati bello occupatos videbant Romanos, nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus patrum ac plebis, inter haec locum iniuriae rati esse praedatum in Romanum cohortes expeditas mittunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 182:2)
quae dum aguntur, concilia Etruriae ad fanum Voltumnae habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis ut Veios communi animo consilioque omnes Etruriae populi ex obsidione eriperent, responsum est antea se id Veientibus negasse quia unde consilium non petissent super tanta re auxilium petere non deberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 197:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION