라틴어 문장 검색

At pius Aeneas, per noctem plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene, quaerere constituit, sociisque exacta referre Classem in convexo nemorum sub rupe cavata arboribus clausam circum atque horrentibus umbris occulit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 21:1)
Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates classe veho mecum, fama super aethera notus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 24:3)
"O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus, prohibe infandos a navibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:2)
Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid usquam iustitia est et mens sibi conscia recti, praemia digna ferant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:14)
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:4)
Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam cura penum struere, et flammis adolere Penatis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:5)
vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:16)
parce pias scelerare manus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:13)
Sacra mari colitur medio gratissima tellus Nereidum matri et Neptuno Aegaeo, quam pius arquitenens oras et litora circum errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit, immotamque coli dedit et contemnere ventos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 5:3)
di, talem avertite casum, et placidi servate pios!"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 12:6)
Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido saepe vocaturum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:18)
Suscipiunt famulae, conlapsaque membra marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:23)
At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem solando cupit et dictis avertere curas, multa gemens magnoque animum labefactus amore, iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:1)
Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta, unum exuta pedem vinclis, in veste recincta, testatur moritura deos et conscia fati sidera;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 21:6)
tuque ipsa pia tege tempora vitta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 26:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION