라틴어 문장 검색

Interrogantique, quo pignore fidem obligaturi essent, vitam, quam acciperent, pignori futuram esse dixerunt :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 10:1)
neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque consentit, aut fidus aut stabilis potest esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:5)
sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum te aestimatum, et meam esse vitam hic pro te positam pignori, ne tu me ignores, quom extemplo meo e conspectu abscesseris, quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris, tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras neque des operam pro me ut huius reducem facias filium;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 376)
24. "Postremo omnibus notum facimus Deumque omnipotentem testamur, cum Deus cor charissimi consanguinei nostri regis Scotiae excitaverit quo huic caussae nostrae iustissimae in propria persona sua adesset, hoc ab eo factum esse absque alio pacto et promissio, aut etiam postulato, in praeiudicium coronae aut subditorum nostorum, sed contra, fida data ex parte dicti consanguinei nostri se, quandocunquem nos invenerit satis virium habere ad hostem nostrum debellandum (quod speramus brevi futurum) confestim pacifice in regnum suum reversurum, gloria tantum tam egregii incoepti contentum, uno cum vero et fido nostro amore et amicitia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION