라틴어 문장 검색

tertia pars, quae in colle ad spectaculum magis tutum quam ad partem pugnae capessendam steterat, et locum et tempus ad fugiendum habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 496:1)
Minus cruenta victoria fuisset, si patentiore campo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 500:3)
ita respiratum, mittique legationes ad Syphacem aliosque regulos firmandae societatis causa coeptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 66:1)
illos armare iuventutem et capessere pro parte bellum aequum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 79:2)
maiore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne cunctantibus iis auderet Philippus quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset, haec scribere eadem Aurelium consulibus senatuique placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 30:1)
iussique polliceri, si quid sibi ad firmandum augendumque regnum opus esse indicasset, enixe id populum Romanum merito eius praestaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 115:1)
in litteris autem, quae missae in contionem recitataeque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem suorum, deinde rerum quas adversus Philippum gessisset, ad postremum adhortatio capessendi belli, dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos haberent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 159:1)
ad Rhodios quoque missi legati ut capesserent partem belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 313:1)
et cum Achaeis quidem per haec societatem firmabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 46:1)
nam Macedones, qui in praesidio erant et multi et delecti, gloriam etiam egregiam rati, si armis potius et virtute quam moenibus urbem tuerentur, conferti, pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 203:1)
accessit etiam fortuita res ad animos eorum firmandos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 212:1)
Boiorum exercitus haud ita multo ante traiecerat Padum iunxeratque se Insubribus et Cenomanis, quod ita acceperant coniunctis legionibus consules rem gesturos, ut et ipsi collatas in unum vires firmarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 383:1)
et Nabis firmato praesidio Argis Lacedaemonem regressus, cum ipse viros spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 513:1)
paulisper in medio caesi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 106:2)
nos, si diis placet, iam etiam rem publicam capessere eas patimur et foro quoque et contionibus et comitiis immisceri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION