라틴어 문장 검색

Etsi enim rex ad negotia sua tractanda consueverat episcoporum opera uti, quia cum magnis reditibus gauderent praemia sua secum portabant, attamen per gradus hoc facere amabat, ut primitias episcopatuum sibi accumularet quae per hanc graduum seriem multiplicabantur, licet enim tunc temporis reditus ille ex primitiis reditibus regiis non fuisset annexus, sed tributo papali cesserat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:8)
cui rex (in honorem stirpis veterum Britonum a qua ipse erat oriundus) Arthuri nomen indidit, praenomen secutus illius prisci regis Brittonum in cuius rebus gestis asserendis satis invenitur in historia vera et monumentis antiquis, quod illum demptis fabulis magna gloria regnasse testetur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 25:2)
7. Circa hoc tempus baro de Woodilla (reginae avunculus), vir animosus et gloriae appetens, a rege petiit ut copias aliquas evocatorum secreto cogeret, atque absque commeatu aut fide publica in auxilium Britannorum duceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:1)
Hoc vero iam factum esse virtute et auspiciis Ferdinandi et Isabellae regum Hispaniae, qui (in nominis sui decus immortale et gloriam) regnum magnum et opulentum Granadae, una cum urbe populosissima et potentissima eiusdem nominis, recuparassent a Saracenis, qui possessionem eius per septingentos annos et amplius usurpaverant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:4)
Missum autem fuerat per Urwicum, in quem rex hanc legationem contulit ut ei post multas legationes unde nihil lucri percipi poterat, propter liberalitatem ducis Alphonsi praemii loco esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 21:4)
Hi exploratores pro fidelioribus habiti (aut saltem ex his aliqui) secretiora mandata receperunt, ut principales Perkini amicos et servos occulte ab eo abalienarent et averterent, proponendo et intimando eis quam futili et debili res eius niterentur fundamento, et quam prudente et potente cum rege illis res esset, eosque regi reconciliarent, venia promissa necnon praemiis prout mererentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:36)
etiam regibus grata est meritorum mediocritas, quibus praemia paria esse possint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:11)
Sed existimabant plane regem, partim praemiis inescando, partim arte irretiendo, omnes qui alicuius essent pretii, in suas partes tracturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 20:4)
Qui populum convocans eos (ex parte regis) laudibus cumulavit quod non solum in fide permansissent, sed operam suam tam prompte et prudenter praestitissent, atque universis gratias egit, praemia etiam aliquibus privatim pollicitus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:10)
Barones Neapolitanos partium Angeovinarum minime demeruit, sed praemia sua pro arbitrui quorundam famulorum suorum qui lucra captabant dispersit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:7)
24. "Postremo omnibus notum facimus Deumque omnipotentem testamur, cum Deus cor charissimi consanguinei nostri regis Scotiae excitaverit quo huic caussae nostrae iustissimae in propria persona sua adesset, hoc ab eo factum esse absque alio pacto et promissio, aut etiam postulato, in praeiudicium coronae aut subditorum nostorum, sed contra, fida data ex parte dicti consanguinei nostri se, quandocunquem nos invenerit satis virium habere ad hostem nostrum debellandum (quod speramus brevi futurum) confestim pacifice in regnum suum reversurum, gloria tantum tam egregii incoepti contentum, uno cum vero et fido nostro amore et amicitia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 24:1)
Idem ante eum fecerat papa Innocentius, sed minus cum solennitate et gloria recepta sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 6:2)
Sed satis gnarus fortunam suam tam contemptibilem redditam ut nullius spes pascere possit (spe autem perficienda res erat, nam praemia deerant), apud se vastum et tragicum facinus machinatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:3)
22. Sic etiam finivit non solum nobilis istius et vere commiserabilis personae comitis Warwici, primogeniti ducis Clarentiae, tragoesia, verum etiam stirps et linea mascula Plantagenistarum, quae tanto cum splendore et gloria floruerat usque a temporibus celeberrimae memoriae regis Henrici Secundi regis Angliae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:1)
Praeterea rex is fuit qui prudentia excelleret, altosque itidem spiritus gereret, adeo ut gloriam ei ex divitiis petere opus non esset cum aliis rebus plurimus (nisi quod certum est avaritiam sibi materiam ambitionis semper proponere) eniteret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION