라틴어 문장 검색

Contra si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod uitium Graeci phimosin appellant, aperienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 4:1)
Nam qui metu fistulae, quam illo loco rhyada Graeci uocant, parum patefaciunt, maiore eodem periculo reuoluuntur, quia calculus iter, cum ui promitur, facit, nisi accipit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 12:1)
Haec aqua ducenda est, in qua uel faenum Graecum uel malua decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 6:1)
tum ab ora uel uolsella uel hamo adprensa tamquam habenulam excidere, et intus implicitum in longitudinem linamentum (lemniscum Graeci uocant) in aceto tinctum demittere, supraque sucidam lanam aceto madentem deligare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 2:3)
iugale appellari potest, ab eadem similitudine, a qua id Graeci zygodes appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 7:3)
Ex his quaterni primi, quia secant, tomis a Graecis nominantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 9:2)
Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque recti ualentesque nerui collum continerent, quos *τ*ε*ν*ο*ν*τ*α*σ Graeci appellant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 13:1)
sub costis uero prioribus, quinque, quas *ν*ο*θ*α*σ Graeci nominant, breues tenuioresque atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem uersae extremis abdominis partibus inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 15:2)
nostri scutula operta, omoplatas Graeci nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 15:5)
Radius, quam cercida Graeci appellant, superior breuiorque, et primo tenuior, rotundo et leniter cauo capite exiguum umeri tuberculum recipit, atque ibi neruis et cartilagine continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 19:4)
si paruulum est, quod laesum est, modiolo, quam *χ*ο*ι*ν*ε*ι*κ*ι*δ*α Graeci uocant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 1:2)
meningophylaca Graeci uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 8:3)
eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, squama [id est lepis] a Graecis nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 10:6)
Ecce argumenta, L. B., cur virum probum et strenuum B. G. Teubnerum adii eumque permovi, ut Celso locum concederet in corpore scriptorum classicorum cum graecorum tum latinorum, quod multis jam abhinc annis edere aggressus est.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.8)
Arcto vinculo cum recta vocabulorum latinorum scriptura cohaeret quaestio quae spectat rationem repraesentandi graeca.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.46)

SEARCH

MENU NAVIGATION