라틴어 문장 검색

ex usu est, et plane ex necessitate, ut ab illis quae adhuc inventa sunt in ipso operis nostri limine (idque relictis ambagibus et non dissimulanter) honoris et admirationis excessus tollatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:8)
At qui summas dialecticae partes tribuerunt ateque inde fidissima scientiis praesidia comparari putarunt, verissime et optime viderunt intellectum humanum sibi permissum merito suspectum esse debere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:75)
sed ad meritum et usus vitae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:14)
fieri fato quodam (ut existimamus) bono, ad extinguendas et depellendas contradictiones et tumores animorum, ut et veteribus honor et reverentia intacta et imminuta maneant, et nos destinata perficere et tamen modestiae nostrae fructum percipere possimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:3)
Antiquis auctoribus suus constat honos, atque adeo omnibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 66:1)
Id vero bono fit fato, ut antiquis suus constet honos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:5)
Itaque merito religioni donatur tanquam fidissima ancilla:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:13)
Itaque nil mirum, si res illa non foeliciter successerit, quae in honore non fuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 219:8)
Haec vero cum in usum venerint, solida tum demum spes merito affulserit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 254:5)
Quod vero ad rerum vilitatem attinet, vel etiam turpitudinem, quibus (ut ait Plinius) honos praefandus est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:1)
Nos autem scimus, si minus sincera fide agere voluissemus, non difficile fuisse nobis, ista quae afferuntur vel ad antiqua saecula ante Graecorum tempora (cum scientiae de natura magis fortasse sed tamen majore cum silentio floruerint, neque in Graecorum tubas et fistulas adhuc incidissent), vel etiam (per partes certe) ad aliquos ex Graecis ipsis referre, atque astipulationem et honorem inde petere:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:1)
contra enim, earum et usum et cultum et honores libenter amplectimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:3)
Quod si nos omnia perfecissemus et plane absolvissemus, nec alios in partem et consortium laborum subinde vocaremus, etiam ab hujusmodi verbis abstinuissemus, ne acciperentur in praedicationem meriti nostri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 319:4)
Ea enim rerum inventoribus divinos honores tribuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:3)
iis autem qui in rebus civilibus merebantur (quales erant urbium et imperiorum conditores, legislatores, patriarum a diuturnis malis liberatores, tyrannidum debellatores, et his similes), heroum tantum honores decreverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION