라틴어 문장 검색

quae res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias omnis copias terramque hostilem tam e propinquo conspexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 35:1)
hostilem prope tumultum agmini elephanti praebebant, qui, ubi ad invia venerant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore pavorem ingentem, equis maxime, incutiebant, traducendi eos ratio inita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 53:1)
castra castris prope ita conlata esse, ut flumine Elpeo interiecto arceantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 238:2)
iam Prusiam Eumeni honore praeferri, iam Antiochum victorem ab Aegypto, praemio belli, arceri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 289:1)
Gentius exigua parte pecuniae accepta cum adsidue a Pantaucho ad lacessendos hostili facto Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium legatos, qui tum forte ad eum venerant, in custodiam coniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 334:1)
cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, cur igitur inquit polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis violavit, et cum omnis praefatio sacrorum eos quibus non sint purae manus sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 47:1)
quid igitur superat, quod purgemus, si nec factum hostile ullum nostrum est, et verba tumidiora legati offensionem aurium, non perniciem civitatis meruerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 273:1)
est enim et nostrum aliquod de nobis iudicium, quo numquam iudicabimus nos vestros hostis, nec quicquam hostile, etiam si omnia patiemur, faciemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 286:2)
famae de victoria Romanorum fidem non habentes in quosdam militum urbem ingressos hostiliter saevierant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 320:1)
vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabiles;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 286)
Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos, tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus, tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 298)
Occasionem repperisti, verbero, ubi perconteris me, insidiis hostilibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 49)
Amator similest oppidi hostilis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2142)
genitor quem miserat arcens ordo est 'stabat Arcentis filius Arcens in armis egregiis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5801)
nam ideo et parvae urbi successit, quia terra erat hostilis, aut ideo hostili terrae, quia erat parva.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2764)

SEARCH

MENU NAVIGATION