라틴어 문장 검색

Exspatiata ruunt per apertos flumina campos cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:11)
Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti inspirare iubet fluctusque et flumina signo iam revocare dato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:6)
Nec finire licet tantos mihi morte dolores, sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti aeternum nostros luctus extendit in aevum?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 65:8)
Quo simul acclivi Clymeneia limite proles venit et intravit dubitati tecta parentis, protinus ad patrios sua fert vestigia vultus consistitque procul:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:1)
Altius egressus caelestia tecta cremabis, inferius terras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:9)
interea tectis excedere cogit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 61:2)
Protinus Invidiae nigro squalentia tabo tecta petit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:1)
Huc ubi pervenit belli metuenda virago, constitit ante domum (neque enim succedere tectis fas habet) et postes extrema cuspide pulsat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:3)
repetatne domum et regalia tecta an lateat silvis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 23:13)
Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae igne levi cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore liquitur et tecto paulatim carpitur igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:8)
Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes clauditur in tectis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 61:1)
Tum murmure parvo multa prius questi, statuunt, ut nocte silenti fallere custodes foribusque excedere temptent, cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 10:3)
tecta repente quati pinguesque ardere videntur lampades et rutilis conlucere ignibus aedes falsaque saevarum simulacra ululare ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:8)
Fumida iamdudum latitant per tecta sorores, diversaeque locis ignes ac lumina vitant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:9)
Tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae nocte volant, seroque tenent a vespere nomen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION