라틴어 문장 검색

tum illa quoque ex causa, quod mentem tantae rei intentam vacare omnibus aliis etiam culpa carentibus curis oportet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 11:1)
sic eum raro fallet eventus, aut culpa iudicis erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 143:2)
sed culpa est praeceptoribus prima, qui libenter detinent quos occupaverunt, cupiditate diutius exigendi mercedulas, partim ambitione, quo difficilius videatur esse quod pollicentur, partim etiam inscientia tradendi vel negligentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 261:1)
Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장3)
admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, compluris periculi aut ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장7)
satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam, medius fidius, veram licet cognoscas.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 35장4)
suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장6)
"Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Iugurthae subigit, quem tanta libido extinguendi me invasit, ut neque vos neque deos immortalis in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장3)
Sic forte correcta Mari temeritas gloriam ex culpa invenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장14)
Sapiens autem ad omnem incursum munitus, intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:7)
Dolor, egestas, ignominia, carcer, exilium ubique horrenda, cum ad hunc pervenere, mansueta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:4)
Bona autem omnia carere culpa decet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 32:1)
In illis excusatius est voluntate peccare quam casu, in hac maxima culpa est sponte delinquere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 8:6)
At in hac arte vivendi turpior volentium culpa est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 9:4)
In supervacuum praecepta iactavimus, nisi illud praecesserit, qualem de quacumque re habere debeamus opinionem, de paupertate de divitiis, de gloria de ignominia, de patria de exilio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 54:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION