라틴어 문장 검색

fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea provincia legatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 9:1)
Triumphales coronae sunt aureae, quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 5:1)
Muralis est corona, qua donatur ab imperatore qui murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 17:1)
Castrensis est corona, qua donat imperator eum qui primus hostium castra pugnans introivit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 18:1)
ea utebantur imperatores qui ovantes urbem introibant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 23:2)
Cum provinciam, inquit, Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis verberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 18:1)
Compluriens eorum milites mercennarii inter se multi alteri alteros in castris occidere, compluriens multi simul ad hostis transfugere, compluriens in imperatorem impetum facere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 18:3)
Post proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captivis nostris electos decem Romam misit mandavitque eis pactusque est, ut, si populo Romano videretur, permutatio fieret captivorum et pro his quos alteri plures acciperent, darent argenti pondo libram et selibram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 3:1)
Mandatum Poeni imperatoris in senatu exponunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 7:2)
Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniectarit, alienum videtur esse dignitate reipublicae, in eum locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 8:2)
Argivum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis a L. Mummio imperatore gestum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 18:1)
Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 4:2)
Imperator noster, si quis extra ordinem depugnatum ivit, ei multam facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 7:4)
Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum, nimis bonum imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa necessitudo aut summa occasio data esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 7:2)
Pompei, sedente imperatore, decemviri vendent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION