라틴어 문장 검색

denique nulla in posterum cura lacerare imperium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장8)
Vitellius Claudium Iulianum (is nuper classem Misenensem molli imperio rexerat) permulcendis militum animis delegit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장5)
ac plerique haud proinde Vitellium quam casum locumque principatus miserabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장8)
id Sabino convenire ut imperium fratri reservaret, id Vespasiano ut ceteri post Sabinum haberentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장8)
set ubi imperium Vespasianus invaserit, non ipsi, non amicis eius, non denique exercitibus securitatem nisi extincto aemulo redituram.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장7)
quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii adsecuta nisi luctum et bonam famam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장4)
Nec quisquam adeo rerum humanarum immemor quem non commoveret illa facies, Romanum principem et generis humani paulo ante dominum relicta fortunae suae sede per populum, per urbem exire de imperio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장1)
aspernante consule, reclamantibus qui in contione adstiterant, ut in aede Concordiae positurus insignia imperii domumque fratris petiturus discessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장5)
Praevenerat rumor eiurari ab eo imperium, scripseratque Flavius Sabinus cohortium tribunis ut militem cohiberent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장1)
simulationem prorsus et imaginem deponendi imperii fuisse ad decipiendos tot inlustris viros.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장2)
ita privato et omnem principatus speciem vitanti convenisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장4)
contra Vitellium in Palatium, in ipsam imperii arcem regressum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장5)
Id facinus post conditam urbem luctuosissimum foedissimumque rei publicae populi Romani accidit, nullo externo hoste, propitiis, si per mores nostros liceret, deis, sedem Iovis Optimi Maximi auspicato a maioribus pignus imperii conditam, quam non Porsenna dedita urbe neque Galli capta temerare potuissent, furore principum excindi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장1)
mox imperium adeptus Iovi Custodi templum ingens seque in sinu dei sacravit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장3)
quod inter omnis constiterit, ante principatum Vespasiani decus domus penes Sabinum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION