라틴어 문장 검색

vacua castella, senum coloniae, inter male parentis et iniuste imperantis aegra municipia et discordantia.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 4:4)
an imperare noluisset dubium:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장7)
neque enim hic, ut gentibus quae regnantur, certa dominorum domus et ceteri servi, sed imperaturus es hominibus qui nec totam servitutem pati possunt nec totam libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장17)
nihil in vultu habituque mutatum, quasi imperare posset magis quam vellet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장3)
Vniversa iam plebs Palatium implebat, mixtis servitiis et dissono clamore caedem Othonis et coniuratorum exitium poscentium ut si in circo aut theatro ludicrum aliquod postularent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장1)
neque illis iudicium aut veritas, quippe eodem die diversa pari certamine postulaturis, sed tradito more quemcumque principem adulandi licentia adclamationum et studiis inanibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장2)
'Quis ad vos processerim commilitones, dicere non possum, quia nec privatum me vocare sustineo princeps a vobis nominatus, nec principem alio imperante.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장1)
auditisne ut poena mea et supplicium vestrum simul postulentur?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장3)
sanguine Capitonis cruentaverat eoque et postulantibus manifestior et punienti vilior fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장8)
effusis lacrimis et meliora constantius postulando impunitatem salutemque civitati impetravere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 69장5)
sensit invidiam miles et compositus in obsequium auctores seditionis ad supplicium ultro postulabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장9)
'neque ut adfectus vestros in amorem mei accenderem, commilitones, neque ut animum ad virtutem cohortarer (utraque enim egregie supersunt), sed veni postulaturus a vobis temperamentum vestrae fortitudinis et erga me modum caritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장2)
et propria vi Crispus incubuerat delatorem fratris sui pervertere, traxeratque magnam senatus partem, ut indefensum et inauditum dedi ad exitium postularent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장5)
plerique copias trans Padum agentis acciri postulabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장7)
Eodem die ad Caecinam operi pontis intentum duo praetoriarum cohortium tribuni, conloquium eius postulantes, venerunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION