라틴어 문장 검색

si haec quoque vehemens onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 6:4)
neque incidere potest, nisi in febre vehementi:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 2:3)
nam plerumque breve esse consuevit, levatoque accessionis impetu, protinus mens redit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 2:5)
atque ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent, summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasionibus praebent;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 3:7)
tum frictio admoveretur lenis, ut ne manum quidem, qui perfricaret, vehementer imprimeret;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 14:5)
Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et vita prorogetur, incipit jam tempus ipsum esse praesidio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 6:4)
Nam modo, ventre vehementer intento, creber intus ex motu spiritus sonus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 1:6)
modo intus in uterum aqua contrahitur, et moto corpore ita movetur, ut impetus ejus conspici possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 1:8)
si vehementius malum est, diducenda ratio curandi est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 9:2)
Quin etiam quotidie ter quaterve opus est uti frictione vehementi cum oleo et quibusdam calefacientibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 10:1)
si is vehementior est, caput velandum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 11:3)
si vehementior noxa est, ac neque febricula, neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus auxiliis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 12:1)
iterum vehementer perfricetur, sic ut neque venter, neque caput contingatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 6:8)
Soletque accedere et sitis, et dolor capitis, et frequens singultus, et praecordiorum dextra parte durities, et, ubi corporis vehemens motus est, spiritus difficultas, membrorumque resolutio:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 2:1)
Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione vehementi est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION