라틴어 문장 검색

satisque iam etiam in posterum videbatur provisum ne quid ab repentinis eorum excursionibus periculi foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 393:1)
nec comprimi tumultus aperirique error poterat refertis itineribus agrestium turba pecorumque quae repentinus pavor in urbem compulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 137:1)
namque per Samnium Apuliamque et Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu contendit ut prope repentino adventu incautos oppresserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 156:1)
nec dirui incendique patriam videbo, nec rapi ad stuprum matres Campanas virginesque et ingenuos pueros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 189:3)
non saevitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 232:1)
interrupit hos sermones nocte quae pridie Quinquatrus fuit pluribus simul locis circa forum incendium ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 381:1)
nocte ac die continuatum incendium fuit, nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse, quod pluribus simul locis, et iis diversis, ignes coorti essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 385:1)
Itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, servo libertatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 386:1)
eo praemio inductus Campanorum Calaviorum servus - Manus ei nomen erat - indicavit dominos et quinque praeterea iuvenes nobiles Campanos quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant id incendium fecisse, volgoque facturos alia, ni conprendantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 387:1)
locaverunt inde reficienda quae circa forum incendio consumpta erant septem tabernas, macellum, atrium regium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 179:1)
elephanti etiam, quorum nullus usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo capti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 625:3)
quae res tantum pavoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent, et Punicum praesidium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum se colligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 37:1)
ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt quae incendio absumi nequeunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 310:1)
postremo ipsi, caede miseranda suorum fatigati, cum armis medio incendio se iniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 345:2)
tranquillam seditionem iam per se languescentem repentina quies rebellantium Hispanorum fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 380:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION