라틴어 문장 검색

si rem inclinatam viderent atque in eo iam esse ut urbs caperetur, scirent omnes quos euntes in proelium cernerent mortem in ipsa pugna obituros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 335:1)
inclinavit sententia, quod tutius censebant, universos ire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 384:2)
Scipioni ut nuntiatum est in maiore discrimine Locris rem verti ipsumque Hannibalem adventare, ne praesidio etiam periclitaretur, haud facili inde receptu, et ipse a Messana L. Scipione fratre in praesidio ibi relicto, cum primum aestu fretum inclinatum est,... naves mari secundo misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 101:1)
haec animum inclinant ut cum modico potius quam cum magno praesidio equitum ad Scipionem quoque postea venisse Masinissam credam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 461:1)
In hoc consilium maxime inclinant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 103:1)
cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut virium habuisse videbantur, et quod solliciti erant, omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo evasura esset res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 279:2)
inclinatis omnium ad pacem animis Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 576:1)
haec dicta ab Romano cum essent, inclinatis omnium animis ad Romanos, Damocritus, praetor Aetolorum, pecunia ut fama est ab rege accepta, nihil aut huic aut illi parti adsensus, rem magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam quam celeritatem dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 367:1)
nam utrius partis melior fortuna belli esset, ad eius societatem inclinaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 371:2)
postea et ab Delio, qui ex pacto travecti eo fuerant, promissis regis, cum desiderium quoque patriae facilius ad credendum inclinaret animos, revocati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 516:1)
inclinavit sententia ut in Thessaliam agmen demitteret, Triccamque proximis limitibus petit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 148:1)
oppidani primo impigre tuebantur moenia, dein fessi vulneratique aliquot, cum et muri partem eversam operibus hostium cernerent, ad deditionem inclinarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 189:1)
nam cum turris per aggerem parum densati soli ageretur, rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinavit, ut speciem ruentis hostibus, trepidationem insanam superstantibus armatis praebuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 212:2)
si non cura salutis communis, ne studia quidem, quae in hanc aut in illam partem animos vestros inclinarunt, vocem cuiquam possunt exprimere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 243:1)
ob haec concilio, quod inclinaverat ad Romanam societatem iubendam, excesserunt, veniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 296:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION